- BALAENA
- BALAENAGraece φάλαινα, e cetorum genere, (alias enim cum Ceto, species cum genere, confundi solet) omnium maxima, et velut coeterorum Rex ac Princeps, quam propriam Indico Oceano facit Plin. l. 9. c. 3. Maximum animal in Indico mari Pristis et Balaena est: in Gallico Oceano Physeter. E quo Solin. c. 52. Indica maria balaenas habent ultra spatia quatuor iugerum. Additur in Excerptis, in longitudine, quod necessario subintelligendum, ait Salmas. Habet autem iugerum in longitudine cubita centum ac triginta tria cum semipede, h. e. pedes regios 200. Arrianus ex Nearcho Cete Indica magnitudinem plerum que habere usque ad 25. orgyias extentam, narrat: quod ferme eodem redit; sed hac de re dicemus infra, in voce Cete. Uri autem prodigiosa magnitudo Balaenis, sic et gula tribuitur, integris quoque navibus absorbendis par. Dionysius Periegetes v. 603.Πολλάκι δ᾿ ἂν καὶ νῆα ςὺν ἀυτοῖς ἀνδράςι νηὸςΚεῖνα καταβρώξειε τεράατα.Unde Priscianus,Quippe solent pariter navem sorbere virosque.Et Festus Avienus,Protinus haec ipsas absorbent fauce carinas,Involvuntque simul mox monstra natantia nantes.Quod tamen Homerus, fabularum pater, non ausus est de Scylla sua pronuntiare, quae solis nautis absorptis naves intactas relinquebat. Nempe in cetaceis quidem piscibus inveniuntur, qui hominem deglutire queant integrum, ut de Carcharia seu Ceto Ionae, infra videbimus: At cete proprie dicta, quales Balaena, pristis, Physeter; ut vastae belluae, tamen gulae meatus ita habent angustos, ut non nisi parvos pisciculos deglutiant, Vincentius Doctrinali l. 16. c. 128. Unde Scaliger, de Balaena professus se non vulgaria dicturum, sed comperta, inter coetera haec habet: Neque molem grandiorem vorare licet eis, propter gulae angustias; aditus enim vix semipedem habet. Ratio in promptu, quia, quotquot animalia pulmone spirant, iis gulae meatus coarctari necesse, ut ex his angustiis spiritus per fauces maiore nisn erumpat etc. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 12. Porro vastam hanc molem Leviathanis nomine signifi cari ac describi, Iobi c. 40. v. 20. et seqq. magnus hactenus doctorum consensus fuit. Sed obstant quam plura: Versu enim 26. negatur Leviathanis cutem telis penetrabilem esse; at qui balaenae capturam scripsêre, testantur eam obrui teorum nimbô a nautis circumstantibus: utpote laevem glabramque cutem et squamis minime tectam (quod de Leviathane dicitur) habentem. Quae causa, quod tam facilis eius piscatio sit. c. 41. v. 5. Leviathani tribuitur rictus oris immensus, quem magnô ac horrendô hiatu valvarum instar aperiat: Balaenae vero angustae sunt fauces, uti vidimus. v. 9. Oculi eius ut palpebrae Aurorae. At nihil Aurorae radiis simile habent balaenarum oculi, quos magni Auctores scribunt praegravi superciliorumpondere, aut arvinâ, statim obri, cum scil. bubulorum magnitudinem parum excedant. Unde est, quod amissô Duce, pisciculô exiguô, fertur talpâ caecior in vada scopulosque impigere. Oppian. Halieutic. l. 5.Οὐ γὰρ ἔτ οὐθ᾿ ἄλμης ἰοειδέος εἶδε κέλευθαιΑ᾿τρεκέως, οὐ πῆμα παράκεδον ἐξαλέκςθαι.Porro Leviathanis halitus carbones incendit et ex ore illius flamma prodit v. 12. Balaena autem non vomit ignes, sed in sublime nimbos efflat, Plin. l. 9. c. 6. Adde quod Leviathani collum tributur, v. 13. quô balaena caret. Scaliger Histor. Anim. l. 2. sect. 118. Collum habent Trition et Crocodilus: balaena et delphin nullum etc. Quaeque alia sunt, e quibus omnibus conficit Bochartus, Crocodilum potius, quam Balaenam, Leviathanis nomine, a Deo d. l. designari. Vide eum Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 16. et. 17. Plura vero de Balaena, apud Plin. l. 9. c. 3. et seqq. ubi inter alia ex ossibus eius tecta contignari apud gentes quasdam refert: Aelian. Histor. l. 2. c. 13. Plutarchum utra Anmal. Alios. Addam hîcsaltem, deseriptionem eius, ex Georg. de Spibus, cui Balaena, pisis est sacile omium. quos monstrorum praegnans Oceanus producere solet maximus; nullas omnino branchtas habet, sed earum locô praegrandem in fronte hiatum, per quem receptum humorem magnâ vi evomit; corium est glabrum et in modum exasperatae pellis spisum, durum, tenax, sirmum ac solidum; pinnas habet utringue unam et tertiam in dorso, in modum ale seu falcis, quibus universam molem corporis vibrat. Cauda lunata coloris cyanei, ossatura tanta est. ut eâ velut sepe Isslandi ad hortos cingendos habitationesque atantur, in collegii Romam Societat. Iesu Musaeo. Hodie Balaenarum captura, iuxta Groenlandiarn (namque et alibi, quam in Indico Oceano) frequens est; observatumque, Septentrionem re piscariâ copiosiorem esse tractibus Meridionalibus. Cuius causa forte, quod vis vivisica melius se per vices habeat, quam si unô eôdemque tempore constanter atrineatur. Aquae autem quo Austro propiores eo graviorem ac magis continuum Solis aestum sentiunt; unde generationi minus aptae redduntur, quam septenttionales, quae Solem non nisi per intervalla sentiunt. Auctor Anonymus Histor. Orb. Terr. cap. de Commerciis. Coterum variis usibus Balaena inservit. Sinenses, qui inprovinc. Kiungcheu, ad Insul. Hainan balaenas capiunt, eô plane modô, quô Batavi in mari Balthico, oleum sicut illi inde ad varios usus excoquunt. Pinguedo insuper, quae nonnumquam pedis altitudine corio subest, Europaeis vernô praesertim ieiuniô, sale condita, eduliis apta est, hincque laridum quadragesimale vulgo appellatur. Sed et lingua, quae multarum est librarum pondo, in maximis habetur delitiis: reliquas eius piscis carnes bubularum instar quoque salitas audimus vel numerosum exercitum, per integrum diem, posse alere. Sens porro seu barbae cius (sunt ante oculos tenues quaedam assulae, quaternas ulnas longae ac sesquipedem latae loginssimis villis ad latera praeditae, quibus sibi iter praetentat) perpolitis ac bene exisiccatis frustulis, poliriores mulierculae sua pectora communiunt, vestiumque sibras rigidiores ac rotundiores continent: Apparitores etiam publici virgularum ac fascium locô gestant etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 12. ubi de hoc Ceti genere prolixe et erudite disserit: uti de pisce mille vocum Zamur, cuius operâ Balaenae in exitium aguntur, fabulam Arabum, infra ubi de eo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.